9. et non parcet oculus meus,nec miserebor :sed vias tuas imponam tibi,et abominationes tuæ in medio tui erunt,et scietis quia ego sum Dominus percutiens.
10. Ecce dies, ecce venit :egressa est contritio,floruit virga, germinavit superbia,
11. iniquitas surrexit in virga impietatis :non ex eis, et non ex populo,neque ex sonitu eorum :et non erit requies in eis.
12. Venit tempus, appropinquavit dies :qui emit, non lætetur,et qui vendit, non lugeat :quia ira super omnem populum ejus.
13. Quia qui vendit, ad id quod vendidit non revertetur :et adhuc in viventibus vita eorum :visio enim ad omnem multitudinem ejus non regredietur,et vir in iniquitate vitæ suæ non confortabitur.
14. Canite tuba, præparentur omnes :et non est qui vadat ad prælium :ira enim mea super universum populum ejus.
15. Gladium foris, et pestis et fames intrinsecus :qui in agro est, gladio morietur,et qui in civitate, pestilentia et fame devorabuntur.
16. Et salvabuntur qui fugerint ex eis :et erunt in montibus quasi columbæ convallium omnes trepidi,unusquisque in iniquitate sua.
17. Omnes manus dissolventur,et omnia genua fluent aquis.
18. Et accingent se ciliciis,et operiet eos formido :et in omni facie confusio,et in universis capitibus eorum calvitium.
19. Argentum eorum foras projicietur,et aurum eorum in sterquilinium erit :argentum eorum et aurum eorumnon valebit liberare eos in die furoris Domini :animam suam non saturabunt,et ventres eorum non implebuntur,quia scandalum iniquitatis eorum factum est.
20. Et ornamentum monilium suorum in superbiam posuerunt,et imagines abominationum suarum et simulacrorum fecerunt ex eo :propter hoc dedi eis illud in immunditiam.
21. Et dabo illud in manus alienorum ad diripiendum,et impiis terræ in prædam,et contaminabunt illud.