Ezechielis 48:18-34 Vulgata Latina (VULG)

18.  Quod autem reliquum fuerit in longitudine secundum primitias sanctuarii, decem millia in orientem, et decem millia in occidentem, erunt sicut primitiæ sanctuarii : et erunt fruges ejus in panes his qui serviunt civitati.

19.  Servientes autem civitati, operabuntur ex omnibus tribubus Israël.

20.  Omnes primitiæ viginti quinque millium, per viginti quinque millia in quadrum, separabuntur in primitias sanctuarii, et in possessionem civitatis.

21.  Quod autem reliquum fuerit, principis erit ex omni parte primitiarum sanctuarii, et possessionis civitatis e regione viginti quinque millium primitiarum usque ad terminum orientalem : sed et ad mare, e regione viginti quinque millium, usque ad terminum maris, similiter in partibus principis erit : et erunt primitiæ sanctuarii, et sanctuarium templi, in medio ejus.

22.  De possessione autem Levitarum, et de possessione civitatis in medio partium principis, erit inter terminum Juda et inter terminum Benjamin, et ad principem pertinebit.

23.  Et reliquis tribubus, a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Benjamin una.

24.  Et contra terminum Benjamin, a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Simeon una.

25.  Et super terminum Simeonis, a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Issachar una.

26.  Et super terminum Issachar, a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Zabulon una.

27.  Et super terminum Zabulon, a plaga orientali usque ad plagam maris, Gad una.

28.  Et super terminum Gad, ad plagam austri in meridie : et erit finis de Thamar usque ad aquas contradictionis Cades : hæreditas contra mare magnum.

29.  Hæc est terra quam mittetis in sortem tribubus Israël, et hæ partitiones earum, ait Dominus Deus.

30.  Et hi egressus civitatis : a plaga septentrionali, quingentos et quatuor millia mensurabis.

31.  Et portæ civitatis ex nominibus tribuum Israël : portæ tres a septentrione : porta Ruben una, porta Juda una, porta Levi una.

32.  Et ad plagam orientalem, quingentos et quatuor millia, et portæ tres : porta Joseph una, porta Benjamin una, porta Dan una.

33.  Et ad plagam meridianam, quingentos et quatuor millia metieris, et portæ tres : porta Simeonis una, porta Issachar una, porta Zabulon una.

34.  Et ad plagam occidentalem, quingentos et quatuor millia, et portæ eorum tres : porta Gad una, porta Aser una, porta Nephthali una.

Ezechielis 48