Ezechielis 44:11-28 Vulgata Latina (VULG)

11.  erunt in sanctuario meo æditui, et janitores portarum domus, et ministri domus : ipsi mactabunt holocausta et victimas populi, et ipsi stabunt in conspectu eorum ut ministrent eis.

12.  Pro eo quod ministraverunt illis in conspectu idolorum suorum, et facti sunt domui Israël in offendiculum iniquitatis : idcirco levavi manum meam super eos, ait Dominus Deus, et portabunt iniquitatem suam.

13.  Et non appropinquabunt ad me ut sacerdotio fungantur mihi, neque accedent ad omne sanctuarium meum juxta Sancta sanctorum : sed portabunt confusionem suam, et scelera sua quæ fecerunt.

14.  Et dabo eos janitores domus in omni ministerio ejus, et in universis quæ fient in ea.

15.  Sacerdotes autem et Levitæ, filii Sadoc, qui custodierunt cæremonias sanctuarii mei, cum errarent filii Israël a me, ipsi accedent ad me ut ministrent mihi : et stabunt in conspectu meo, ut offerant mihi adipem et sanguinem, ait Dominus Deus.

16.  Ipsi ingredientur sanctuarium meum, et ipsi accedent ad mensam meam, ut ministrent mihi, et custodiant cæremonias meas.

17.  Cumque ingredientur portas atrii interioris, vestibus lineis induentur : nec ascendet super eos quidquam laneum, quando ministrant in portis atrii interioris et intrinsecus.

18.  Vittæ lineæ erunt in capitibus eorum, et feminalia linea erunt in lumbis eorum, et non accingentur in sudore.

19.  Cumque egredientur atrium exterius ad populum, exuent se vestimentis suis in quibus ministraverant, et reponent ea in gazophylacio sanctuarii : et vestient se vestimentis aliis, et non sanctificabunt populum in vestibus suis.

20.  Caput autem suum non radent, neque comam nutrient : sed tondentes attondent capita sua.

21.  Et vinum non bibet omnis sacerdos, quando ingressurus est atrium interius.

22.  Et viduam et repudiatam non accipient uxores, sed virgines de semine domus Israël : sed et viduam quæ fuerit vidua a sacerdote, accipient.

23.  Et populum meum docebunt quid sit inter sanctum et pollutum, et inter mundum et immundum ostendent eis.

24.  Et cum fuerit controversia, stabunt in judiciis meis, et judicabunt : leges meas et præcepta mea in omnibus solemnitatibus meis custodient, et sabbata mea sanctificabunt.

25.  Et ad mortuum hominem non ingredientur, ne polluantur, nisi ad patrem et matrem, et filium et filiam, et fratrem, et sororem quæ alterum virum non habuerit : in quibus contaminabuntur.

26.  Et postquam fuerit emundatus, septem dies numerabuntur ei.

27.  Et in die introitus sui in sanctuarium ad atrium interius, ut ministret mihi in sanctuario, offeret pro peccato suo, ait Dominus Deus.

28.  Non erit autem eis hæreditas : ego hæreditas eorum. Et possessionem non dabitis eis in Israël : ego enim possessio eorum.

Ezechielis 44