7. Et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israël,et non polluam nomen sanctum meum amplius :et scient gentes quia ego Dominus, Sanctus Israël.
8. Ecce venit, et factum est,ait Dominus Deus :hæc est dies de qua locutus sum.
9. Et egredientur habitatores de civitatibus Israël,et succendent et comburent arma,clypeum et hastas, arcum et sagittas, et baculos manuum et contos :et succendent ea igni septem annis.
10. Et non portabunt ligna de regionibus,neque succident de saltibus :quoniam arma succendent igni,et deprædabuntur eos quibus prædæ fuerant,et diripient vastatores suos,ait Dominus Deus.
11. Et erit in die illa :dabo Gog locum nominatum sepulchrum in Israël,vallem viatorum ad orientem maris,quæ obstupescere faciet prætereuntes :et sepelient ibi Gog, et omnem multitudinem ejus,et vocabitur vallis multitudinis Gog.
12. Et sepelient eos domus Israël,ut mundent terram septem mensibus.
13. Sepeliet autem eum omnis populus terræ :et erit eis nominata dies in qua glorificatus sum,ait Dominus Deus.
14. Et viros jugiter constituent lustrantes terram,qui sepeliant et requirant eos qui remanserant super faciem terræ,ut emundent eam :post menses autem septem quærere incipient.
15. Et circuibunt peragrantes terram :cumque viderint os hominis, statuent juxta illud titulum,donec sepeliant illud pollinctores in valle multitudinis Gog.
16. Nomen autem civitatis Amona :et mundabunt terram.
17. Tu ergo, fili hominis, hæc dicit Dominus Deus :Dic omni volucri, et universis avibus,cunctisque bestiis agri :Convenite, properate,concurrite undique ad victimam meamquam ego immolo vobis,victimam grandem super montes Israël,ut comedatis carnem,et bibatis sanguinem.
18. Carnes fortium comedetis,et sanguinem principum terræ bibetis :arietum, et agnorum, et hircorum,taurorumque et altilium, et pinguium omnium.
19. Et comedetis adipem in saturitatem,et bibetis sanguinem in ebrietatem,de victima quam ego immolabo vobis :
20. et saturabimini super mensam meamde equo, et equite forti,et de universis viris bellatoribus,ait Dominus Deus.