Ezechielis 39:16-22 Vulgata Latina (VULG)

16.  Nomen autem civitatis Amona :et mundabunt terram.

17.  Tu ergo, fili hominis, hæc dicit Dominus Deus :Dic omni volucri, et universis avibus,cunctisque bestiis agri :Convenite, properate,concurrite undique ad victimam meamquam ego immolo vobis,victimam grandem super montes Israël,ut comedatis carnem,et bibatis sanguinem.

18.  Carnes fortium comedetis,et sanguinem principum terræ bibetis :arietum, et agnorum, et hircorum,taurorumque et altilium, et pinguium omnium.

19.  Et comedetis adipem in saturitatem,et bibetis sanguinem in ebrietatem,de victima quam ego immolabo vobis :

20.  et saturabimini super mensam meamde equo, et equite forti,et de universis viris bellatoribus,ait Dominus Deus.

21.  Et ponam gloriam meam in gentibus :et videbunt omnes gentes judicium meum quod fecerim,et manum meam quam posuerim super eos.

22.  Et scient domus Israël quia ego Dominus Deus eorum,a die illa et deinceps.

Ezechielis 39