Ezechielis 39:1-8 Vulgata Latina (VULG)

1.  Tu autem, fili hominis, vaticinare adversum Gog, et dices : Hæc dicit Dominus Deus :Ecce ego super te, Gog,principem capitis Mosoch et Thubal.

2.  Et circumagam te, et educam te,et ascendere te faciam de lateribus aquilonis,et adducam te super montes Israël.

3.  Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua,et sagittas tuas de manu dextera tua dejiciam.

4.  Super montes Israël cades tu, et omnia agmina tua,et populi tui qui sunt tecum :feris, avibus, omnique volatili et bestiis terrædedi te ad devorandum.

5.  Super faciem agri cades,quia ego locutus sum,ait Dominus Deus.

6.  Et immittam ignem in Magog,et in his qui habitant in insulis confidenter :et scient quia ego Dominus.

7.  Et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israël,et non polluam nomen sanctum meum amplius :et scient gentes quia ego Dominus, Sanctus Israël.

8.  Ecce venit, et factum est,ait Dominus Deus :hæc est dies de qua locutus sum.

Ezechielis 39