Ezechielis 36:5-15 Vulgata Latina (VULG)

5.  Propterea hæc dicit Dominus Deus :Quoniam in igne zeli mei locutus sum de reliquis gentibus,et de Idumæa universa,quæ dederunt terram meam sibi in hæreditatem cum gaudio,et toto corde et ex animo,et ejecerunt eam ut vastarent :

6.  idcirco vaticinare super humum Israël,et dices montibus et collibus, jugis et vallibus :Hæc dicit Dominus Deus :Ecce ego in zelo meo et in furore meo locutus sum,eo quod confusionem gentium sustinueritis.

7.  Idcirco hæc dicit Dominus Deus :Ego levavi manum meam,ut gentes quæ in circuitu vestro sunt,ipsæ confusionem suam portent.

8.  Vos autem, montes Israël, ramos vestros germinetis,et fructum vestrum afferatis populo meo Israël :prope enim est ut veniat.

9.  Quia ecce ego ad vos, et convertar ad vos :et arabimini, et accipietis sementem.

10.  Et multiplicabo in vobis homines, omnemque domum Israël :et habitabuntur civitates, et ruinosa instaurabuntur.

11.  Et replebo vos hominibus et jumentis,et multiplicabuntur, et crescent :et habitare vos faciam sicut a principio,bonisque donabo majoribus quam habuistis ab initio :et scietis quia ego Dominus.

12.  Et adducam super vos homines, populum meum Israël,et hæreditate possidebunt te :et eris eis in hæreditatem,et non addes ultra ut absque eis sis.

13.  Hæc dicit Dominus Deus :Pro eo quod dicunt de vobis :Devoratrix hominum es, et suffocans gentem tuam :

14.  propterea homines non comedes amplius,et gentem tuam non necabis ultra,ait Dominus Deus.

15.  Nec auditam faciam in te amplius confusionem gentium,et opprobrium populorum nequaquam portabis :et gentem tuam non amittes amplius,ait Dominus Deus.

Ezechielis 36