Ezechielis 36:4-11 Vulgata Latina (VULG)

4.  propterea, montes Israël, audite verbum Domini Dei.Hæc dicit Dominus Deus montibus et collibus,torrentibus, vallibusque et desertis,parietinis et urbibus derelictis,quæ depopulatæ sunt et subsannatæ a reliquis gentibus per circuitum.

5.  Propterea hæc dicit Dominus Deus :Quoniam in igne zeli mei locutus sum de reliquis gentibus,et de Idumæa universa,quæ dederunt terram meam sibi in hæreditatem cum gaudio,et toto corde et ex animo,et ejecerunt eam ut vastarent :

6.  idcirco vaticinare super humum Israël,et dices montibus et collibus, jugis et vallibus :Hæc dicit Dominus Deus :Ecce ego in zelo meo et in furore meo locutus sum,eo quod confusionem gentium sustinueritis.

7.  Idcirco hæc dicit Dominus Deus :Ego levavi manum meam,ut gentes quæ in circuitu vestro sunt,ipsæ confusionem suam portent.

8.  Vos autem, montes Israël, ramos vestros germinetis,et fructum vestrum afferatis populo meo Israël :prope enim est ut veniat.

9.  Quia ecce ego ad vos, et convertar ad vos :et arabimini, et accipietis sementem.

10.  Et multiplicabo in vobis homines, omnemque domum Israël :et habitabuntur civitates, et ruinosa instaurabuntur.

11.  Et replebo vos hominibus et jumentis,et multiplicabuntur, et crescent :et habitare vos faciam sicut a principio,bonisque donabo majoribus quam habuistis ab initio :et scietis quia ego Dominus.

Ezechielis 36