1. Tu autem, fili hominis, propheta super montes Israël, et dices : Montes Israël, audite verbum Domini.
2. Hæc dicit Dominus Deus :Eo quod dixerit inimicus de vobis : Euge,altitudines sempiternæ in hæreditatem datæ sunt nobis :
3. propterea vaticinare, et dic :Hæc dicit Dominus Deus :Pro eo quod desolati estis, et conculcati per circuitum,et facti in hæreditatem reliquis gentibus,et ascendistis super labium linguæ et opprobrium populi,
4. propterea, montes Israël, audite verbum Domini Dei.Hæc dicit Dominus Deus montibus et collibus,torrentibus, vallibusque et desertis,parietinis et urbibus derelictis,quæ depopulatæ sunt et subsannatæ a reliquis gentibus per circuitum.