15. cum dedero terram Ægypti desolatam :deseretur autem terra a plenitudine suaquando percussero omnes habitatores ejus :et scient quia ego Dominus.
16. Planctus est, et plangent eum :filiæ gentium plangent eum :super Ægyptum et super multitudinem ejus plangent eum,ait Dominus Deus.
17. Et factum est in duodecimo anno, in quintadecima mensis : factum est verbum Domini ad me, dicens :
18. Fili hominis, cane lugubre super multitudinem Ægypti :et detrahe eam ipsam, et filias gentium robustarum, ad terram ultimam,cum his qui descendunt in lacum.
19. Quo pulchrior es ?descende, et dormi cum incircumcisis.
20. In medio interfectorum gladio cadent ;gladius datus est :attraxerunt eam et omnes populos ejus.
21. Loquentur ei potentissimi robustorum de medio inferni,qui cum auxiliatoribus ejus descenderunt,et dormierunt incircumcisi interfecti gladio.
22. Ibi Assur, et omnis multitudo ejus :in circuitu illius sepulchra ejus,omnes interfecti, et qui ceciderunt gladio.
23. Quorum data sunt sepulchra in novissimis laci,et facta est multitudo ejus per gyrum sepulchri ejus :universi interfecti, cadentesque gladio,qui dederant quondam formidinem in terra viventium.
24. Ibi Ælam, et omnis multitudo ejus per gyrum sepulchri sui :omnes hi interfecti, ruentesque gladio,qui descenderunt incircumcisi ad terram ultimam ;qui posuerunt terrorem suum in terra viventium,et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum.
25. In medio interfectorumposuerunt cubile ejus in universis populis ejus :in circuitu ejus sepulchrum illius :omnes hi incircumcisi, interfectique gladio.Dederunt enim terrorem suum in terra viventium,et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum :in medio interfectorum positi sunt.
26. Ibi Mosoch et Thubal, et omnis multitudo ejus :in circuitu ejus sepulchra illius :omnes hi incircumcisi, interfectique et cadentes gladio,quia dederunt formidinem suam in terra viventium.