Ezechielis 32:13-22 Vulgata Latina (VULG)

13.  Et perdam omnia jumenta ejus,quæ erant super aquas plurimas :et non conturbabit eas pes hominis ultra,neque ungula jumentorum turbabit eas.

14.  Tunc purissimas reddam aquas eorum,et flumina eorum quasi oleum adducam,ait Dominus Deus,

15.  cum dedero terram Ægypti desolatam :deseretur autem terra a plenitudine suaquando percussero omnes habitatores ejus :et scient quia ego Dominus.

16.  Planctus est, et plangent eum :filiæ gentium plangent eum :super Ægyptum et super multitudinem ejus plangent eum,ait Dominus Deus.

17.  Et factum est in duodecimo anno, in quintadecima mensis : factum est verbum Domini ad me, dicens :

18.  Fili hominis, cane lugubre super multitudinem Ægypti :et detrahe eam ipsam, et filias gentium robustarum, ad terram ultimam,cum his qui descendunt in lacum.

19.  Quo pulchrior es ?descende, et dormi cum incircumcisis.

20.  In medio interfectorum gladio cadent ;gladius datus est :attraxerunt eam et omnes populos ejus.

21.  Loquentur ei potentissimi robustorum de medio inferni,qui cum auxiliatoribus ejus descenderunt,et dormierunt incircumcisi interfecti gladio.

22.  Ibi Assur, et omnis multitudo ejus :in circuitu illius sepulchra ejus,omnes interfecti, et qui ceciderunt gladio.

Ezechielis 32