1. Et factum est in undecimo anno, prima mensis : factus est sermo Domini ad me, dicens :
2. Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus de Jerusalem :Euge, confractæ sunt portæ populorum,conversa est ad me :implebor ; deserta est :
3. propterea hæc dicit Dominus Deus :Ecce ego super te, Tyre,et ascendere faciam ad te gentes multas,sicut ascendit mare fluctuans.
4. Et dissipabunt muros Tyri,et destruent turres ejus :et radam pulverem ejus de ea,et dabo eam in limpidissimam petram.
5. Siccatio sagenarum erit in medio maris,quia ego locutus sum, ait Dominus Deus :et erit in direptionem gentibus.
6. Filiæ quoque ejus quæ sunt in agro,gladio interficientur :et scient quia ego Dominus.