Ezechielis 25:14-17 Vulgata Latina (VULG)

14.  Et dabo ultionem meam super Idumæamper manum populi mei Israël :et facient in Edom juxta iram meam et furorem meum,et scient vindictam meam,dicit Dominus Deus.

15.  Hæc dicit Dominus Deus :Pro eo quod fecerunt Palæstini vindictam,et ulti se sunt toto animo,interficientes, et implentes inimicitias veteres,

16.  propterea hæc dicit Dominus Deus :Ecce ego extendam manum meam super Palæstinos,et interficiam interfectores,et perdam reliquias maritimæ regionis,

17.  faciamque in eis ultiones magnas,arguens in furore :et scient quia ego Dominus,cum dedero vindictam meam super eos.

Ezechielis 25