31. et in oblatione donorum vestrorum, cum traducitis filios vestros per ignem, vos polluimini in omnibus idolis vestris usque hodie : et ego respondebo vobis, domus Israël ? Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non respondebo vobis.
32. Neque cogitatio mentis vestræ fiet, dicentium : Erimus sicut gentes et sicut cognationes terræ, ut colamus ligna et lapides.
33. Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in manu forti, et in brachio extento, et in furore effuso, regnabo super vos.
34. Et educam vos de populis, et congregabo vos de terris in quibus dispersi estis : in manu valida, et in brachio extento, et in furore effuso, regnabo super vos.
35. Et adducam vos in desertum populorum, et judicabor vobiscum ibi facie ad faciem.
36. Sicut judicio contendi adversum patres vestros in deserto terræ Ægypti, sic judicabo vos, dicit Dominus Deus.
37. Et subjiciam vos sceptro meo, et inducam vos in vinculis fœderis.
38. Et eligam de vobis transgressores et impios, et de terra incolatus eorum educam eos, et in terram Israël non ingredientur : et scietis quia ego Dominus.
39. Et vos, domus Israël, hæc dicit Dominus Deus : Singuli post idola vestra ambulate, et servite eis. Quod si et in hoc non audieritis me, et nomen meum sanctum pollueritis ultra in muneribus vestris et in idolis vestris :
40. in monte sancto meo, in monte excelso Israël, ait Dominus Deus, ibi serviet mihi omnis domus Israël : omnes, inquam, in terra in qua placebunt mihi : et ibi quæram primitias vestras, et initium decimarum vestrarum, in omnibus sanctificationibus vestris.
41. In odorem suavitatis suscipiam vos, cum eduxero vos de populis, et congregavero vos de terris in quas dispersi estis : et sanctificabor in vobis in oculis nationum.
42. Et scietis quia ego Dominus, cum induxero vos ad terram Israël, in terram pro qua levavi manum meam ut darem eam patribus vestris.
43. Et recordabimini ibi viarum vestrarum, et omnium scelerum vestrorum, quibus polluti estis in eis : et displicebitis vobis in conspectu vestro, in omnibus malitiis vestris quas fecistis.
44. Et scietis quia ego Dominus, cum benefecero vobis propter nomen meum, et non secundum vias vestras malas, neque secundum scelera vestra pessima, domus Israël, ait Dominus Deus.
45. Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
46. Fili hominis, pone faciem tuam contra viam austri,et stilla ad africum,et propheta ad saltum agri meridiani.
47. Et dices saltui meridiano :Audi verbum Domini :Hæc dicit Dominus Deus :Ecce ego succendam in te ignem,et comburam in te omne lignum viride,et omne lignum aridum :non extinguetur flamma succensionis :et comburetur in ea omnis faciesab austro usque ad aquilonem,