Ezechielis 20:24-26 Vulgata Latina (VULG)

24.  eo quod judicia mea non fecissent, et præcepta mea reprobassent, et sabbata mea violassent, et post idola patrum suorum fuissent oculi eorum.

25.  Ergo et ego dedi eis præcepta non bona, et judicia in quibus non vivent.

26.  Et pollui eos in muneribus suis, cum offerrent omne quod aperit vulvam, propter delicta sua : et scient quia ego Dominus.

Ezechielis 20