5. Et vir si fuerit justus, et fecerit judicium et justitiam,
6. in montibus non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israël : et uxorem proximi sui non violaverit, et ad mulierem menstruatam non accesserit :
7. et hominem non contristaverit, pignus debitori reddiderit, per vim nihil rapuerit : panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento :
8. ad usuram non commodaverit, et amplius non acceperit : ab iniquitate averterit manum suam, et judicium verum fecerit inter virum et virum :
9. in præceptis meis ambulaverit, et judicia mea custodierit, ut faciat veritatem : hic justus est ; vita vivet, ait Dominus Deus.
10. Quod si genuerit filium latronem, effundentem sanguinem, et fecerit unum de istis :
11. et hæc quidem omnia non facientem, sed in montibus comedentem, et uxorem proximi sui polluentem :
12. egenum et pauperem contristantem, rapientem rapinas, pignus non reddentem, et ad idola levantem oculos suos, abominationem facientem :
13. ad usuram dantem, et amplius accipientem : numquid vivet ? Non vivet : cum universa hæc detestanda fecerit, morte morietur ; sanguis ejus in ipso erit.
14. Quod si genuerit filium, qui videns omnia peccata patris sui quæ fecit, timuerit, et non fecerit simile eis :
15. super montes non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israël, et uxorem proximi sui non violaverit :
16. et virum non contristaverit, pignus non retinuerit, et rapinam non rapuerit : panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento :