Ezechielis 18:22-26 Vulgata Latina (VULG)

22.  Omnium iniquitatum ejus quas operatus est, non recordabor : in justitia sua quam operatus est, vivet.

23.  Numquid voluntatis meæ est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis, et vivat ?

24.  Si autem averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius, numquid vivet ? Omnes justitiæ ejus quas fecerat, non recordabuntur : in prævaricatione qua prævaricatus est, et in peccato suo quod peccavit, in ipsis morietur.

25.  Et dixistis : Non est æqua via Domini ! Audite ergo, domus Israël : numquid via mea non est æqua, et non magis viæ vestræ pravæ sunt ?

26.  Cum enim averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem, morietur in eis : in injustitia quam operatus est morietur.

Ezechielis 18