Ezechielis 17:18-20 Vulgata Latina (VULG)

18.  Spreverat enim juramentum, ut solveret fœdus, et ecce dedit manum suam : et cum omnia hæc fecerit, non effugiet.

19.  Propterea hæc dicit Dominus Deus : Vivo ego, quoniam juramentum quod sprevit, et fœdus quod prævaricatus est, ponam in caput ejus.

20.  Et expandam super eum rete meum, et comprehendetur in sagena mea : et adducam eum in Babylonem, et judicabo eum ibi in prævaricatione qua despexit me.

Ezechielis 17