Ezechielis 15 Vulgata Latina (VULG)

1.  Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

2.  Fili hominis, quid fiet de ligno vitis,ex omnibus lignis nemorumquæ sunt inter ligna silvarum ?

3.  numquid tolletur de ea lignum ut fiat opus,aut fabricabitur de ea paxillusut dependeat in eo quodcumque vas ?

4.  Ecce igni datum est in escam :utramque partem ejus consumpsit ignis,et medietas ejus redacta est in favillam :numquid utile erit ad opus ?

5.  Etiam cum esset integrum,non erat aptum ad opus :quanto magis cum illud ignis devoraverit et combusserit,nihil ex eo fiet operis ?

6.  Propterea hæc dicit Dominus Deus :Quomodo lignum vitis inter ligna silvarum,quod dedi igni ad devorandum,sic tradam habitatores Jerusalem.

7.  Et ponam faciem meam in eos :de igne egredientur,et ignis consumet eos :et scietis quia ego Dominus,cum posuero faciem meam in eos,

8.  et dedero terram inviam et desolatam,eo quod prævaricatores extiterint,dicit Dominus Deus.