15. Quod si et bestias pessimas induxero super terramut vastem eam, et fuerit invia,eo quod non sit pertransiens propter bestias :
16. tres viri isti si fuerint in ea,vivo ego, dicit Dominus Deus,quia nec filios nec filias liberabunt,sed ipsi soli liberabuntur,terra autem desolabitur.
17. Vel si gladium induxero super terram illam,et dixero gladio : Transi per terram :et interfecero de ea hominem et jumentum,