Ezechielis 12:6-12 Vulgata Latina (VULG)

6.  In conspectu eorum in humeris portaberis ; in caligine effereris : faciem tuam velabis, et non videbis terram, quia portentum dedi te domui Israël.

7.  Feci ergo sicut præceperat mihi Dominus : vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem, et vespere perfodi mihi parietem manu : et in caligine egressus sum, in humeris portatus in conspectu eorum.

8.  Et factus est sermo Domini mane ad me, dicens :

9.  Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israël, domus exasperans : Quid tu facis ?

10.  Dic ad eos : Hæc dicit Dominus Deus :Super ducem onus istud, qui est in Jerusalem,et super omnem domum Israël, quæ est in medio eorum.

11.  Dic : Ego portentum vestrum :quomodo feci, sic fiet illis :in transmigrationem et in captivitatem ibunt.

12.  Et dux qui est in medio eorum,in humeris portabitur ; in caligine egredietur :parietem perfodient, ut educant eum ;facies ejus operietur, ut non videat oculo terram.

Ezechielis 12