3. Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis, et transmigrabis per diem coram eis. Transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum, si forte aspiciant, quia domus exasperans est :
4. et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum : tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur migrans.
5. Ante oculos eorum perfode tibi parietem, et egredieris per eum.
6. In conspectu eorum in humeris portaberis ; in caligine effereris : faciem tuam velabis, et non videbis terram, quia portentum dedi te domui Israël.
7. Feci ergo sicut præceperat mihi Dominus : vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem, et vespere perfodi mihi parietem manu : et in caligine egressus sum, in humeris portatus in conspectu eorum.
8. Et factus est sermo Domini mane ad me, dicens :
9. Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israël, domus exasperans : Quid tu facis ?
10. Dic ad eos : Hæc dicit Dominus Deus :Super ducem onus istud, qui est in Jerusalem,et super omnem domum Israël, quæ est in medio eorum.
11. Dic : Ego portentum vestrum :quomodo feci, sic fiet illis :in transmigrationem et in captivitatem ibunt.
12. Et dux qui est in medio eorum,in humeris portabitur ; in caligine egredietur :parietem perfodient, ut educant eum ;facies ejus operietur, ut non videat oculo terram.
13. Et extendam rete meum super eum,et capietur in sagena mea :et adducam eum in Babylonem, in terram Chaldæorum,et ipsam non videbit :ibique morietur.
14. Et omnes qui circa eum sunt,præsidium ejus, et agmina ejus,dispergam in omnem ventum,et gladium evaginabo post eos.