20. Et civitates quæ nunc habitantur, desolatæ erunt,terraque deserta,et scietis quia ego Dominus.
21. Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
22. Fili hominis, quod est proverbium istudvobis in terra Israël, dicentium :In longum differentur dies,et peribit omnis visio ?
23. Ideo dic ad eos :Hæc dicit Dominus Deus :Quiescere faciam proverbium istud,neque vulgo dicetur ultra in Israël :et loquere ad eos quod appropinquaverint dies,et sermo omnis visionis.
24. Non enim erit ultra omnis visio cassa,neque divinatio ambigua in medio filiorum Israël :