Ezechielis 12:15-26 Vulgata Latina (VULG)

15.  Et scient quia ego Dominus,quando dispersero illos in gentibus,et disseminavero eos in terris.

16.  Et relinquam ex eis viros paucosa gladio, et fame, et pestilentia,ut enarrent omnia scelera eorumin gentibus ad quas ingredientur,et scient quia ego Dominus.

17.  Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

18.  Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede,sed et aquam tuam in festinatione et mœrore bibe.

19.  Et dices ad populum terræ :Hæc dicit Dominus Deusad eos qui habitant in Jerusalem, in terra Israël :Panem suum in sollicitudine comedent,et aquam suam in desolatione bibent :ut desoletur terra a multitudine sua,propter iniquitatem omnium qui habitant in ea.

20.  Et civitates quæ nunc habitantur, desolatæ erunt,terraque deserta,et scietis quia ego Dominus.

21.  Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

22.  Fili hominis, quod est proverbium istudvobis in terra Israël, dicentium :In longum differentur dies,et peribit omnis visio ?

23.  Ideo dic ad eos :Hæc dicit Dominus Deus :Quiescere faciam proverbium istud,neque vulgo dicetur ultra in Israël :et loquere ad eos quod appropinquaverint dies,et sermo omnis visionis.

24.  Non enim erit ultra omnis visio cassa,neque divinatio ambigua in medio filiorum Israël :

25.  quia ego Dominus loquar,et quodcumque locutus fuero verbum, fiet,et non prolongabitur amplius :sed in diebus vestris, domus exasperans,loquar verbum, et faciam illud,dicit Dominus Deus.

26.  Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

Ezechielis 12