Exodus 9:13-17 Vulgata Latina (VULG)

13.  Dixitque Dominus ad Moysen : Mane consurge, et sta coram Pharaone, et dices ad eum : Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.

14.  Quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum, et super servos tuos, et super populum tuum : ut scias quod non sit similis mei in omni terra.

15.  Nunc enim extendens manum percutiam te, et populum tuum peste, peribisque de terra.

16.  Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra.

17.  Adhuc retines populum meum, et non vis dimittere eum ?

Exodus 9