12. Projeceruntque singuli virgas suas, quæ versæ sunt in dracones : sed devoravit virga Aaron virgas eorum.
13. Induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut præceperat Dominus.
14. Dixit autem Dominus ad Moysen : Ingravatum est cor Pharaonis : non vult dimittere populum.