4. et illata mensa, pones super eam quæ rite præcepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis,
5. et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Tentorium in introitu tabernaculi pones,
6. et ante illud altare holocausti :
7. labrum inter altare et tabernaculum, quod implebis aqua.
8. Circumdabisque atrium tentoriis, et ingressum ejus.
9. Et assumpto unctionis oleo unges tabernaculum cum vasis suis, ut sanctificentur :
10. altare holocausti et omnia vasa ejus,