14. e quibus, quindecim cubitos columnarum trium, cum basibus suis, unum tenebat latus :
15. et in parte altera (quia inter utraque introitum tabernaculi fecit) quindecim æque cubitorum erant tentoria, columnæque tres, et bases totidem.
16. Cuncta atrii tentoria byssus retorta texuerat.
17. Bases columnarum fuere æneæ, capita autem earum cum cunctis cælaturis suis argentea : sed et ipsas columnas atrii vestivit argento.