1. Igitur congregata omni turba filiorum Israël, dixit ad eos : Hæc sunt quæ jussit Dominus fieri.
2. Sex diebus facietis opus : septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum, et requies Domini : qui fecerit opus in eo, occidetur.
3. Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati.
4. Et ait Moyses ad omnem catervam filiorum Israël : Iste est sermo quem præcepit Dominus, dicens :
5. Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et prono animo offerat eas Domino : aurum et argentum, et æs,
6. hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,
7. pellesque arietum rubricatas, et janthinas, ligna setim,
8. et oleum ad luminaria concinnanda, et ut conficiatur unguentum, et thymiama suavissimum,
9. lapides onychinos, et gemmas ad ornatum superhumeralis et rationalis.
10. Quisque vestrum sapiens est, veniat, et faciat quod Dominus imperavit :
11. tabernaculum scilicet, et tectum ejus, atque operimentum, annulos, et tabulata cum vectibus, paxillos, et bases :
12. arcam et vectes, propitiatorium, et velum, quod ante illud oppanditur :
13. mensam cum vectibus et vasis, et propositionis panibus :
14. candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas, et oleum ad nutrimenta ignium :
15. altare thymiamatis, et vectes, et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus : tentorium ad ostium tabernaculi :
16. altare holocausti, et craticulam ejus æneam cum vectibus et vasis suis : labrum et basim ejus :
17. cortinas atrii cum columnis et basibus, tentorium in foribus vestibuli,
18. paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis :
19. vestimenta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes Aaron pontificis ac filiorum ejus, ut sacerdotio fungantur mihi.