Exodus 29:9-22 Vulgata Latina (VULG)

9.  Aaron scilicet et liberos ejus, et impones eis mitras : eruntque sacerdotes mihi religione perpetua. Postquam initiaveris manus eorum,

10.  applicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii. Imponentque Aaron et filii ejus manus super caput illius,

11.  et mactabis eum in conspectu Domini, juxta ostium tabernaculi testimonii.

12.  Sumptumque de sanguine vituli, pones super cornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes juxta basim ejus.

13.  Sumes et adipem totum qui operit intestina, et reticulum jecoris, ac duos renes, et adipem qui super eos est, et offeres incensum super altare :

14.  carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit.

15.  Unum quoque arietem sumes, super cujus caput ponent Aaron et filii ejus manus.

16.  Quem cum mactaveris, tolles de sanguine ejus, et fundes circa altare.

17.  Ipsum autem arietem secabis in frustra : lotaque intestina ejus ac pedes, pones super concisas carnes, et super caput illius.

18.  Et offeres totum arietem in incensum super altare : oblatio est Domino, odor suavissimus victimæ Domini.

19.  Tolles quoque arietem alterum, super cujus caput Aaron et filii ejus ponent manus.

20.  Quem cum immolaveris, sumes de sanguine ejus, et pones super extremum auriculæ dextræ Aaron et filiorum ejus, et super pollices manus eorum ac pedis dextri, fundesque sanguinem super altare per circuitum.

21.  Cumque tuleris de sanguine qui est super altare, et de oleo unctionis, asperges Aaron et vestes ejus, filios et vestimenta eorum. Consecratisque ipsis et vestibus,

22.  tolles adipem de ariete, et caudam et arvinam, quæ operit vitalia, ac reticulum jecoris, et duos renes, atque adipem, qui super eos est, armumque dextrum, eo quod sit aries consecrationis :

Exodus 29