Exodus 27:12-16 Vulgata Latina (VULG)

12.  In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnæ decem, basesque totidem.

13.  In ea quoque atrii latitudine, quæ respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt.

14.  In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnæque tres et bases totidem :

15.  et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnæ tres, et bases totidem.

16.  In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii : columnas habebit quatuor, cum basibus totidem.

Exodus 27