Exodus 26:17-19 Vulgata Latina (VULG)

17.  In lateribus tabulæ, duæ incastraturæ fient, quibus tabula alteri tabulæ connectatur : atque in hunc modum cunctæ tabulæ parabuntur.

18.  Quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum.

19.  Quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binæ bases singulis tabulis per duos angulos subjiciantur.

Exodus 26