Exodus 25:9-29 Vulgata Latina (VULG)

9.  juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum ejus.Sicque facietis illud :

10.  arcam de lignis setim compingite, cujus longitudo habeat duos et semis cubitos : latitudo, cubitum et dimidium : altitudo, cubitum similiter ac semissem.

11.  Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris : faciesque supra, coronam auream per circuitum :

12.  et quatuor circulos aureos, quos pones per quatuor arcæ angulos : duo circuli sint in latere uno, et duo in altero.

13.  Facies quoque vectes de lignis setim, et operies eos auro.

14.  Inducesque per circulos qui sunt in arcæ lateribus, ut portetur in eis :

15.  qui semper erunt in circulis, nec umquam extrahentur ab eis.

16.  Ponesque in arca testificationem quam dabo tibi.

17.  Facies et propitiatorium de auro mundissimo : duos cubitos et dimidium tenebit longitudo ejus, et cubitum ac semissem latitudo.

18.  Duos quoque cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi.

19.  Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero.

20.  Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas, et operientes oraculum, respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca,

21.  in qua pones testimonium quod dabo tibi.

22.  Inde præcipiam, et loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta quæ mandabo per te filiis Israël.

23.  Facies et mensam de lignis setim, habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum et semissem.

24.  Et inaurabis eam auro purissimo : faciesque illi labium aureum per circuitum,

25.  et ipsi labio coronam interrasilem altam quatuor digitis : et super illam, alteram coronam aureolam.

26.  Quatuor quoque circulos aureos præparabis, et pones eis in quatuor angulis ejusdem mensæ per singulos pedes.

27.  Subter coronam erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari.

28.  Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis auro ad subvehendam mensam.

29.  Parabis et acetabula, ac phialas, thuribula, et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo.

Exodus 25