Exodus 23:1-8 Vulgata Latina (VULG)

1.  Non suscipies vocem mendacii, nec junges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium.

2.  Non sequeris turbam ad faciendum malum : nec in judicio, plurimorum acquiesces sententiæ, ut a vero devies.

3.  Pauperis quoque non misereberis in judicio.

4.  Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum.

5.  Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo.

6.  Non declinabis in judicium pauperis.

7.  Mendacium fugies. Insontem et justum non occides : quia aversor impium.

8.  Nec accipies munera, quæ etiam excæcant prudentes, et subvertunt verba justorum.

Exodus 23