1. Hæc sunt judicia quæ propones eis.
2. Si emeris servum hebræum, sex annis serviet tibi : in septimo egredietur liber gratis.
3. Cum quali veste intraverit, cum tali exeat : si habens uxorem, et uxor egredietur simul.
4. Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias : mulier et liberi ejus erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo.
5. Quod si dixerit servus : Diligo dominum meum et uxorem ac liberos ; non egrediar liber :
6. offeret eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem ejus subula : et erit ei servus in sæculum.
7. Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillæ exire consueverunt.
8. Si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerat, dimittet eam : populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, si spreverit eam.
9. Sin autem filio suo desponderit eam, juxta morem filiarum faciet illi.