5. Abyssi operuerunt eos ;descenderunt in profundum quasi lapis.
6. Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine :dextera tua, Domine, percussit inimicum.
7. Et in multitudine gloriæ tuæ deposuisti adversarios tuos :misisti iram tuam, quæ devoravit eos sicut stipulam.
8. Et in spiritu furoris tui congregatæ sunt aquæ :stetit unda fluens, congregata sunt abyssi in medio mari.
9. Dixit inimicus : Persequar et comprehendam,dividam spolia, implebitur anima mea :evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea.
10. Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare :submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus.
11. Quis similis tui in fortibus, Domine ?quis similis tui, magnificus in sanctitate,terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia ?
12. Extendisti manum tuam, et devoravit eos terra.
13. Dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti :et portasti eum in fortitudine tua, ad habitaculum sanctum tuum.
14. Ascenderunt populi, et irati sunt :dolores obtinuerunt habitatores Philisthiim.
15. Tunc conturbati sunt principes Edom,robustos Moab obtinuit tremor :obriguerunt omnes habitatores Chanaan.