Ecclesiasticus 8:17-22 Vulgata Latina (VULG)

17.  Non judices contra judicem,quoniam secundum quod justum est judicat.

18.  Cum audace non eas in via,ne forte gravet mala sua in te :ipse enim secundum voluntatem suam vadit,et simul cum stultitia illius peries.

19.  Cum iracundo non facias rixam,et cum audace non eas in desertum :quoniam quasi nihil est ante illum sanguis,et ubi non est adjutorium, elidet te.

20.  Cum fatuis consilium non habeas :non enim poterunt diligere nisi quæ eis placent.

21.  Coram extraneo ne facias consilium :nescis enim quid pariet.

22.  Non omni homini cor tuum manifestes,ne forte inferat tibi gratiam falsam, et convicietur tibi.

Ecclesiasticus 8