11. Non te prætereat narratio seniorum,ipsi enim didicerunt a patribus suis :
12. quoniam ab ipsis disces intellectum,et in tempore necessitatis dare responsum.
13. Non incendas carbones peccatorum arguens eos,et ne incendaris flamma ignis peccatorum illorum.
14. Ne contra faciem stes contumeliosi,ne sedeat quasi insidiator ori tuo.
15. Noli fœnerari homini fortiori te :quod si fœneraveris, quasi perditum habe.
16. Non spondeas super virtutem tuam :quod si spoponderis, quasi restituens cogita.
17. Non judices contra judicem,quoniam secundum quod justum est judicat.
18. Cum audace non eas in via,ne forte gravet mala sua in te :ipse enim secundum voluntatem suam vadit,et simul cum stultitia illius peries.
19. Cum iracundo non facias rixam,et cum audace non eas in desertum :quoniam quasi nihil est ante illum sanguis,et ubi non est adjutorium, elidet te.
20. Cum fatuis consilium non habeas :non enim poterunt diligere nisi quæ eis placent.
21. Coram extraneo ne facias consilium :nescis enim quid pariet.
22. Non omni homini cor tuum manifestes,ne forte inferat tibi gratiam falsam, et convicietur tibi.