18. Memento iræ, quoniam non tardabit.
19. Humilia valde spiritum tuum,quoniam vindicta carnis impii ignis et vermis.
20. Noli prævaricari in amicum pecuniam differentem,neque fratrem carissimum auro spreveris.
21. Noli discedere a muliere sensata et bona,quam sortitus es in timore Domini :gratia enim verecundiæ illius super aurum.
22. Non lædas servum in veritate operantem,neque mercenarium dantem animam suam.
23. Servus sensatus sit tibi dilectus quasi anima tua :non defraudes illum libertate,neque inopem derelinquas illum.
24. Pecora tibi sunt, attende illis :et si sunt utilia, perseverent apud te.
25. Filii tibi sunt ? erudi illos,et curva illos a pueritia illorum.
26. Filiæ tibi sunt ? serva corpus illarum,et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas.