Ecclesiasticus 5 Vulgata Latina (VULG)

1.  Noli attendere ad possessiones iniquas,et ne dixeris : Est mihi sufficiens vita :nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis.

2.  Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentiam cordis tui,

3.  et ne dixeris : Quomodo potui ?aut, Quis me subjiciet propter facta mea ?Deus enim vindicans vindicabit.

4.  Ne dixeris : Peccavi : et quid mihi accidit triste ?Altissimus enim est patiens redditor.

5.  De propitiatio peccato noli esse sine metu,neque adjicias peccatum super peccatum.

6.  Et ne dicas : Miseratio Domini magna est,multitudinis peccatorum meorum miserebitur :

7.  misericordia enim et ira ab illo cito proximant,et in peccatores respicit ira illius.

8.  Non tardes converti ad Dominum,et ne differas de die in diem :

9.  subito enim veniet ira illius,et in tempore vindictæ disperdet te.

10.  Noli anxius esse in divitiis injustis :non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictæ.

11.  Non ventiles te in omnem ventum,et non eas in omnem viam :sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua.

12.  Esto firmus in via Domini,et in veritate sensus tui et scientia :et prosequatur te verbum pacis et justitiæ.

13.  Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas,et cum sapientia proferas responsum verum.

14.  Si est tibi intellectus, responde proximo :sin autem, sit manus tua super os tuum,ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris.

15.  Honor et gloria in sermone sensati :lingua vero imprudentis subversio est ipsius.

16.  Non appelleris susurro,et lingua tua ne capiaris et confundaris :

17.  super furem enim est confusio et pœnitentia,et denotatio pessima super bilinguem :susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia.

18.  Justifica pusillumet magnum similiter.