Ecclesiasticus 48:8-19 Vulgata Latina (VULG)

8.  qui ungis reges ad pœnitentiam,et prophetas facis successores post te :

9.  qui receptus es in turbine ignis,in curru equorum igneorum :

10.  qui scriptus es in judiciis temporum,lenire iracundiam Domini,conciliare cor patris ad filium,et restituere tribus Jacob.

11.  Beati sunt qui te viderunt,et in amicitia tua decorati sunt.

12.  Nam nos vita vivimus tantum :post mortem autem non erit tale nomen nostrum.

13.  Elias quidem in turbine tectus est,et in Eliseo completus est spiritus ejus :in diebus suis non pertimuit principem,et potentia nemo vicit illum :

14.  nec superavit illum verbum aliquod,et mortuum prophetavit corpus ejus.

15.  In vita sua fecit monstra,et in morte mirabilia operatus est.

16.  In omnibus istis non pœnituit populus,et non recesserunt a peccatis suis,usque dum ejecti sunt de terra sua,et dispersi sunt in omnem terram :

17.  et relicta est gens perpauca,et princeps in domo David.

18.  Quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo :alii autem multa commiserunt peccata.

19.  Ezechias munivit civitatem suam,et induxit in medium ipsius aquam :et fodit ferro rupem,et ædificavit ad aquam puteum.

Ecclesiasticus 48