Ecclesiasticus 48:16-22 Vulgata Latina (VULG)

16.  In omnibus istis non pœnituit populus,et non recesserunt a peccatis suis,usque dum ejecti sunt de terra sua,et dispersi sunt in omnem terram :

17.  et relicta est gens perpauca,et princeps in domo David.

18.  Quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo :alii autem multa commiserunt peccata.

19.  Ezechias munivit civitatem suam,et induxit in medium ipsius aquam :et fodit ferro rupem,et ædificavit ad aquam puteum.

20.  In diebus ipsius ascendit Sennacherib,et misit Rabsacen, et sustulit manum suam contra illos :et extulit manum suam in Sion,et superbus factus est potentia sua.

21.  Tunc mota sunt corda et manus ipsorum :et doluerunt quasi parturientes mulieres.

22.  Et invocaverunt Dominum misericordem,et expandentes manus suas extulerunt ad cælum :et Sanctus, Dominus Deus, audivit cito vocem ipsorum.

Ecclesiasticus 48