Ecclesiasticus 44:14-27 Vulgata Latina (VULG)

14.  Corpora ipsorum in pace sepulta sunt,et nomen eorum vivit in generationem et generationem.

15.  Sapientiam ipsorum narrent populi,et laudem eorum nuntiet ecclesia.

16.  Enoch placuit Deo, et translatus est in paradisum,ut det gentibus pœnitentiam.

17.  Noë inventus est perfectus, justus,et in tempore iracundiæ factus est reconciliatio.

18.  Ideo dimissum est reliquum terræ,cum factum est diluvium.

19.  Testamenta sæculi posita sunt apud illum,ne deleri possit diluvio omnis caro.

20.  Abraham magnus pater multitudinis gentium,et non est inventus similis illi in gloria :qui conservavit legem Excelsi,et fuit in testamento cum illo.

21.  In carne ejus stare fecit testamentum,et in tentatione inventus est fidelis.

22.  Ideo jurejurando dedit illi gloriam in gente sua,crescere illum quasi terræ cumulum,

23.  et ut stellas exaltare semen ejus,et hæreditare illos a mari usque ad mare,et a flumine usque ad terminos terræ.

24.  Et in Isaac eodem modo fecit,propter Abraham patrem ejus.

25.  Benedictionem omnium gentium dedit illi Dominus,et testamentum confirmavit super caput Jacob.

26.  Agnovit eum in benedictionibus suis,et dedit illi hæreditatem,et divisit illi partem in tribubus duodecim.

27.  Et conservavit illi homines misericordiæ,invenientes gratiam in oculis omnis carnis.

Ecclesiasticus 44