Ecclesiasticus 43:7-20 Vulgata Latina (VULG)

7.  A luna signum diei festi :luminare quod minuitur in consummatione.

8.  Mensis secundum nomen ejus est,crescens mirabiliter in consummatione.

9.  Vas castrorum in excelsis,in firmamento cæli resplendens gloriose.

10.  Species cæli gloria stellarum :mundum illuminans in excelsis Dominus.

11.  In verbis Sancti stabunt ad judicium,et non deficient in vigiliis suis.

12.  Vide arcum, et benedic eum qui fecit illum :valde speciosus est in splendore suo.

13.  Gyravit cælum in circuitu gloriæ suæ :manus Excelsi aperuerunt illum.

14.  Imperio suo acceleravit nivem,et accelerat coruscationes emittere judicii sui.

15.  Propterea aperti sunt thesauri,et evolaverunt nebulæ sicut aves.

16.  In magnitudine sua posuit nubes,et confracti sunt lapides grandinis.

17.  In conspectu ejus commovebuntur montes,et in voluntate ejus aspirabit notus.

18.  Vox tonitrui ejus verberavit terram,tempestas aquilonis, et congregatio spiritus :

19.  et sicut avis deponens ad sedendum, aspergit nivem,et sicut locusta demergens descensus ejus.

20.  Pulchritudinem candoris ejus admirabitur oculus,et super imbrem ejus expavescet cor.

Ecclesiasticus 43