Ecclesiasticus 43:31-37 Vulgata Latina (VULG)

31.  Terribilis Dominus, et magnus vehementer,et mirabilis potentia ipsius.

32.  Glorificantes Dominum quantumcumque potueritis,supervalebit enim adhuc : et admirabilis magnificentia ejus.

33.  Benedicentes Dominum, exaltate illum quantum potestis :major enim est omni laude.

34.  Exaltantes eum, replemini virtute, ne laboretis,non enim comprehendetis.

35.  Quis videbit eum et enarrabit ?et quis magnificabit eum sicut est ab initio ?

36.  Multa abscondita sunt majora his :pauca enim vidimus operum ejus.

37.  Omnia autem Dominus fecit,et pie agentibus dedit sapientiam.

Ecclesiasticus 43