Ecclesiasticus 43:21-35 Vulgata Latina (VULG)

21.  Gelu sicut salem effundet super terram :et dum gelaverit, fiet tamquam cacumina tribuli.

22.  Frigidus ventus aquilo flavit,et gelavit crystallus ab aqua :super omnem congregationem aquarum requiescet,et sicut lorica induet se aquis :

23.  et devorabit montes, et exuret desertum,et extinguet viride, sicut igne.

24.  Medicina omnium in festinatione nebulæ :et ros obvians ab ardore venienti humilem efficiet eum.

25.  In sermone ejus siluit ventus,et cogitatione sua placavit abyssum :et plantavit in illa Dominus insulas.

26.  Qui navigant mare enarrent pericula ejus,et audientes auribus nostris admirabimur.

27.  Illic præclara opera et mirabilia,varia bestiarum genera, et omnium pecorum, et creatura belluarum.

28.  Propter ipsum confirmatus est itineris finis,et in sermone ejus composita sunt omnia.

29.  Multa dicemus, et deficiemus in verbis :consummatio autem sermonum ipse est in omnibus.

30.  Gloriantes ad quid valebimus ?ipse enim omnipotens super omnia opera sua.

31.  Terribilis Dominus, et magnus vehementer,et mirabilis potentia ipsius.

32.  Glorificantes Dominum quantumcumque potueritis,supervalebit enim adhuc : et admirabilis magnificentia ejus.

33.  Benedicentes Dominum, exaltate illum quantum potestis :major enim est omni laude.

34.  Exaltantes eum, replemini virtute, ne laboretis,non enim comprehendetis.

35.  Quis videbit eum et enarrabit ?et quis magnificabit eum sicut est ab initio ?

Ecclesiasticus 43