Ecclesiasticus 41:9-23 Vulgata Latina (VULG)

9.  Filiorum peccatorum periet hæreditas,et cum semine illorum assiduitas opprobrii.

10.  De patre impio queruntur filii,quoniam propter illum sunt in opprobrio.

11.  Væ vobis, viri impii,qui dereliquistis legem Domini Altissimi !

12.  Et si nati fueritis, in maledictione nascemini :et si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra.

13.  Omnia quæ de terra sunt in terram convertentur :sic impii a maledicto in perditionem.

14.  Luctus hominum in corpore ipsorum :nomen autem impiorum delebitur.

15.  Curam habe de bono nomine :hoc enim magis permanebit tibiquam mille thesauri pretiosi et magni.

16.  Bonæ vitæ numerus dierum :bonum autem nomen permanebit in ævum.

17.  Disciplinam in pace conservate, filii :sapientia enim abscondita, et thesaurus invisus,quæ utilitas in utrisque ?

18.  Melior est homo qui abscondit stultitiam suam,quam homo qui abscondit sapientiam suam.

19.  Verumtamen reveremini in his quæ procedunt de ore meo :

20.  non est enim bonum omnem reverentiam observare,et non omnia omnibus bene placent in fide.

21.  Erubescite a patre et a matre de fornicatione :et a præsidente et a potente de mendacio :

22.  a principe et a judice de delicto :a synagoga et plebe de iniquitate :

23.  a socio et amico de injustitia,et de loco in quo habitas :

Ecclesiasticus 41