15. Curam habe de bono nomine :hoc enim magis permanebit tibiquam mille thesauri pretiosi et magni.
16. Bonæ vitæ numerus dierum :bonum autem nomen permanebit in ævum.
17. Disciplinam in pace conservate, filii :sapientia enim abscondita, et thesaurus invisus,quæ utilitas in utrisque ?
18. Melior est homo qui abscondit stultitiam suam,quam homo qui abscondit sapientiam suam.
19. Verumtamen reveremini in his quæ procedunt de ore meo :
20. non est enim bonum omnem reverentiam observare,et non omnia omnibus bene placent in fide.
21. Erubescite a patre et a matre de fornicatione :et a præsidente et a potente de mendacio :
22. a principe et a judice de delicto :a synagoga et plebe de iniquitate :
23. a socio et amico de injustitia,et de loco in quo habitas :