Ecclesiasticus 41:10-19 Vulgata Latina (VULG)

10.  De patre impio queruntur filii,quoniam propter illum sunt in opprobrio.

11.  Væ vobis, viri impii,qui dereliquistis legem Domini Altissimi !

12.  Et si nati fueritis, in maledictione nascemini :et si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra.

13.  Omnia quæ de terra sunt in terram convertentur :sic impii a maledicto in perditionem.

14.  Luctus hominum in corpore ipsorum :nomen autem impiorum delebitur.

15.  Curam habe de bono nomine :hoc enim magis permanebit tibiquam mille thesauri pretiosi et magni.

16.  Bonæ vitæ numerus dierum :bonum autem nomen permanebit in ævum.

17.  Disciplinam in pace conservate, filii :sapientia enim abscondita, et thesaurus invisus,quæ utilitas in utrisque ?

18.  Melior est homo qui abscondit stultitiam suam,quam homo qui abscondit sapientiam suam.

19.  Verumtamen reveremini in his quæ procedunt de ore meo :

Ecclesiasticus 41