1. O mors, quam amara est memoria tuahomini pacem habenti in substantiis suis :
2. viro quieto, et cujus viæ directæ sunt in omnibus,et adhuc valenti accipere cibum !
3. O mors, bonum est judicium tuum homini indigenti,et qui minoratur viribus,
4. defecto ætate, et cui de omnibus cura est,et incredibili, qui perdit patientiam !
5. Noli metuere judicium mortis :memento quæ ante te fuerunt,et quæ superventura sunt tibi :hoc judicium a Domino omni carni.
6. Et quid superveniet tibi in beneplacito Altissimi ?sive decem, sive centum, sive mille anni :
7. non est enim in inferno accusatio vitæ.
8. Filii abominationum fiunt filii peccatorum,et qui conversantur secus domos impiorum.
9. Filiorum peccatorum periet hæreditas,et cum semine illorum assiduitas opprobrii.
10. De patre impio queruntur filii,quoniam propter illum sunt in opprobrio.
11. Væ vobis, viri impii,qui dereliquistis legem Domini Altissimi !
12. Et si nati fueritis, in maledictione nascemini :et si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra.
13. Omnia quæ de terra sunt in terram convertentur :sic impii a maledicto in perditionem.